monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16 > XXXVII. CRISPIANO THEODERICUS HEX. (a. 507|511) > 50 > 44 > sectio 18 > sectio > 24 > bsbClm6224.472 > sectio 25 > sectio 18 > sectio 24 > csg75.800 > 29 > sectio 29 > csg68.237 > XXXVIIII. PESTO V̅ · Ῑ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a. 507|511) > bsbClm6224.474 > sectio 11 > 36 > 42 > bsbClm6224.6 > sectio 3 > csg51.137 > sectio 27 > I. ANASTASIO IMPERATORI THEODERICUS REX. (c. a. 508) > 26 > 35 > csg75.743 > sectio 9 > sectio 28 > sectio 4 > sectio 20 > sectio > sectio 5 > sectio 16 > sectio 14 > sectio > 21 > 31 > 9
Cassiodorus, Historia Eccl., 12, VIII.Quod episcopi ex aliis ad alias Ecclesias sint mutati. <<<     >>> X.De magno incendio Constantinopoli facto, et morte Maximiani, atque constitutione Procli.

Cassiodorus, 12, CAPUT IX.Quomodo apud Cretam, quodam Iudaeo dicente se esse Moysen, plurimi Iudaeorum deceptione sint mortui, et reliqui facti sint Christiani.

1 Circa hoc tempus multi Iudaeorum in Creta Christiani facti sunt propter huiusmodi passionem. Quidam seductor Iudaeus finxit semetipsum esse Moysen, et coelitus destinatum ut Iudaeos illam insulam inhabitantes per mare duceret: ipsum se esse dicens qui olim filios Israel per Rubrum mare salvaverat. Circuibat itaque toto anno unamquamque illius insulae civitatem, suadebatque Iudaeis ut crederent: monens ut omnes pecunias atque possessiones relinquerent, cum utique deducti per siccum mare, ad repromissionis gaudia pervenirent.
2 At illi hac spe capti, omne opus proprium negligebant, contemnentes etiam possessiones suas, et dimittentes eas quibuscunque personis. Cumque venisset dies quam designaverat seductor ille Iudaeus, eo praecedente sequebantur omnes cum coniugibus et pueris [ms. Lyr., filiis]; deduxitque eos ad quamdam rupem declivius incumbentem, iussitque ut tomorum schemate semetipsos evolverent.
3 Hoc ergo faciebant priores. Et cum venirent ad rupes, repente moriebantur, tam dilacerati acutis rupibus quam in aqua necati. Plures tamen mori potuerunt, nisi, Deo providente, quidam viri Christiani supervenissent piscatores atque negotiatores, qui alios cum necarentur eripientes recreaverunt. Tum malum eorum stultitiae sentientes, alios, ne semetipsos iactu interficerent, tenuerunt, nuntiantes eorum mortem, qui prius fuerant praecipitati.
4 Qui etiam cognoscentes seductionem, culpabant se, eo quod facile credidissent. Cumque voluissent illum perimere seductorem, comprehendere nequiverunt. Repente namque disparuit, deditque suspicionem quia daemon fuerat erroneus, humano schemate circumamictus. Pro hac itaque passione multi tunc Cretensium Iudaeorum ad Christianam conversi sunt fidem. [SOCRATES, lib. VII, cap. 37. Edit. Christ. Vales. cap. 38, p. 383.]
Cassiodorus HOME

bav824.335 bnf1603.233

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik